CORBAE

CORBAE
CORBAE
et Herenachi antique in Hibernica Ecclesia Ministrorum genera: quorum Illi, nempe herenachi, terris, quas Termonlandes incolae vocant, ad Ecclesiam pertmentes, atque ipsis colonis, ab Episcopo erant praepositi, qui et Archidiaconatus munus ac nomen obtinuerunt. Sunt autem Termonlandes terrae, non aliae, quam apud Iuris Canonici scriptores, Gleba Ecclesiae, Termon enim a voce Latina Teminus, quasi limitatum et distinctum, (puta a praediis Laicorum) quô sensu et in LL. Baiwar. Tit. 1. §. 4. territorium Ecclesiae Terminus appellatur: Si quis servum Ecclesiae, vel ancillam, ad fugiendum suaserit, et eos foras terminum duxerit, et exinde probatus fuerit, revocare eum celertter, etc. Cum autem terrae Ecclesiae multorum Canonum vigore, liberae essent et immunes a saecularium potestate, et sanctae habitae, dici etiam coepit Temon pro loco sancto, atque inde Tearmuim pro sanctuario. Sic Termon-Fechin; villa Armachani Archiepiscopi, pro Sanctuario Fechini, patrii Divi: et Devoniensibus Angelisque Occidentalibus, gleba Ecclesiae Sactuarium vocatur. Sunt tamen, qui Termon iuxta Gallicum Terre moine sonare intelligunt, quasi dicas, Teram Monachorum. Horum erat, censum Episcopi, coeteraque Ecclesiae debita colligere, et partem unam Episcopo, aliam templo reficiendo, tertiam fovendis pauperibus, excipiendisque hospitiô peregrinis, disponere. In muneris stipendium, libera iis cessit ab omnibus praestationibus terrae portio, quam Honorem villae nuncupârunt. Postmodum crevêre reditus, et munus ad heredes transmissum est. Illi, videl. Corbae, eminentioris fuêre loci, atque iidem qui Decani rurales, Plebani, Archipresbyteri, seu Chorepiscopi, a quo et nomen forte. Paruêre Episcopo iisdem legibus, quibus Erenachi scil. visitationibus, procurationibus, subsidiis, refectionibus, etc. Erenachias tamen superiores, et qui multis in locis pluribus Erenachis imperabant. Munus itidem, ut prioribus, gentile, qui
utrique ministeria et patrimonium Ecclesiae hereditario ingrediebantur, suasque uxores habebant: nec mirum, cum et ipsum Archiepiscopatum Armachanum, decursis quindecim generationibus hereditariâ successione obtentum fuisse, tradat Bernardus, in vita S. Malachiae: De Corbanatu sic Hibernus quidam Borealis, Dignitas Corbanatus ad Papam pertincbat, postea eam Rex sibi vindicavit. In matrice Ecclesia debet necessario esse initiatus sacris ordinibus, omnesque decimas pertinentes ad hanc debet habere: et beneficia adiuncta huic, ipsius sunt, eorumque conferentiam habet et praesentationem, etc. apud Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Peter C. B. Phillips — Peter Charles Bonest Phillips (March 23 1948 Weymouth, UK) is a leading econometrician from New Zealand. He received his PhD from LSE in 1974. Since 1979 he has been Professor of Economics and Statistics at Yale University. He also holds… …   Wikipedia

  • Monetary economics — Economics …   Wikipedia

  • Peter C. B. Phillips — Peter Charles Bonest Phillips (* 23. März 1948 in Weymouth, England) ist ein neuseeländischer Wirtschaftswissenschaftler. Inhaltsverzeichnis 1 Leben und Wirken 2 Auszeichnungen 3 Mitgliedschaften …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”